Richard Lovelace

(1618-1657 / London / England)

De Scaevola.

DE SCAEVOLA.

Lictorem pro rege necans nunc mutius ultro
Sacrifico propriam concremat igne manum:
Miratur Porsenna virum, paenamque relaxans
Maxima cum obscessis faedera a victor init,
Plus flammis patriae confert quam fortibus armis,
Una domans bellum funere dextra sua.

[Hata Bildir]