Andrew Marvell

(31 March 1621 – 16 August 1678 / Yorkshire, England)

Epigramma In Duos Montes Amosclivum Et Bilboreum - Poem by Andrew Marvell

Farfacio.

Cernis ut ingenti distinguant limite campum
Montis Amos clivi Bilboreique juga!
Ille stat indomitus turritis undisque saxis:
Cingit huic laetum Fraximus alta Caput.
Illi petra minax rigidis cervicibus horret:
Huic quatiunt viridis lenia colla jubas.
Fulcit Atlanteo Rupes ea vertice coelos:
Collis at hic humeros subjicit Herculeos.
Hic ceu carceribus visum sylvaque coercet:
Ille Oculos alter dum quasi meta trahit.
Ille Giganteum surgit ceu Pelion Ossa:
Hic agit ut Pindi culmine Nympha choros.
Erectus, praeceps, salebrosus, & arduus ille:
Aeclivis, placidus, mollis, amoenus hic est.
Dissimilis Domino coiit Natura sub uno;
Farfaciaque tremunt sub ditione pares.
Dumque triumphanti terras perlabitur Axe,
Praeteriens aequa stringit utrumque Rota.
Asper in adversos, facilis cedentibus idem;
Ut credas Montes extimulasse suos.
Hi sunt Alcidae Borealis nempe Columnae,
Quos medio scindit vallis opaca freto.
An potius longe sic prona cacumina nutant,
Parnassus cupiant esse Maria tuus.


Comments about Epigramma In Duos Montes Amosclivum Et Bilboreum by Andrew Marvell

There is no comment submitted by members..



Read this poem in other languages

This poem has not been translated into any other language yet.

I would like to translate this poem »

word flags

What do you think this poem is about?



Poem Submitted: Tuesday, December 31, 2002



[Hata Bildir]