Andrew Marvell

(31 March 1621 – 16 August 1678 / Yorkshire, England)

Ros - Poem by Andrew Marvell

Cernis ut Eio descendat Gemmula Roris,
Inque Rosas roseo transfluat orta sinu.
Sollicita Flores stant ambitione supini,
Et certant foliis pellicuisse suis.
Illa tamen patriae lustrans fastigia Sphaerae,
Negligit hospitii limina picta novi.
Inque sui nitido conclusa voluminis orbe,
Exprimit aetherei qua licet Orbis aquas.
En ut odoratum spernat generosior Ostrum,
Vixque premat casto mollia strata pede.
Suspicit at longis distantem obtutibus Axem,
Inde & languenti lumine pendet amans,
Tristis, & in liquidum mutata dolore dolorem,
Marcet, uti roseis Lachryma fusa Genis.
Ut pavet, & motum tremit irrequieta Cubile,
Et quoties Zephyro fluctuat Aura, fugit .
Qualis inexpertam subeat formido Puellam,
Sicubi nocte redit incomitata domum.
Sic & in horridulas agitatur Gutta procellas,
Dum prae virgineo cuncta pudore timet.
Donec oberrantem Radio clemente vaporet,
Inq; jubar reducem Sol genitale trahat.
Talis, in humano si possit flore videri,
Exul ubi longas Mens agit usq; moras;
Haec quoque natalis meditans convivia Coeli,
Evertit Calices, purpureosque Thoros.
Fontis stilla sacri, Lucis scintilla perennis,
Non capitur Tyria veste, vapore Sabae.
Tota sed in proprii secedens luminis Arcem,
Colligit in Gyros se sinuosa breves.
Magnorumque sequens animo convexa Deorum,
Sydereum parvo fingit in Orbe Globum.
Quam bene in aversae modulum contracta figurae
Oppositum Mundo claudit ubiq; latus.
Sed bibit in speculum radios ornata rotundum;
Et circumfuso splendet aperta Die.
Qua Superos spectat rutilans, obscurior infra;
Caetera dedignans, ardet amore Poli.
Subsilit, hinc agili Poscens discedere motu,
Undique coelesti cincta soluta Viae.
Totaque in aereos extenditur orbita cursus;
Hinc punctim carpens, mobile stringit iter.
Haud aliter Mensis exundans Manna beatis
Deserto jacuit Stilla gelata Solo:
Stilla gelata Solo, sed Solibus hausta benignis,
Ad sua qua cecidit purior Aftra redit.


Comments about Ros by Andrew Marvell

There is no comment submitted by members..



Read this poem in other languages

This poem has not been translated into any other language yet.

I would like to translate this poem »

word flags

What do you think this poem is about?



Poem Submitted: Tuesday, December 31, 2002



Famous Poems

  1. Still I Rise
    Maya Angelou
  2. The Road Not Taken
    Robert Frost
  3. If You Forget Me
    Pablo Neruda
  4. Dreams
    Langston Hughes
  5. Annabel Lee
    Edgar Allan Poe
  6. Stopping By Woods On A Snowy Evening
    Robert Frost
  7. If
    Rudyard Kipling
  8. I Do Not Love You Except Because I Love You
    Pablo Neruda
  9. Do Not Stand At My Grave And Weep
    Mary Elizabeth Frye
  10. Television
    Roald Dahl
[Report Error]