In Obitum Honoratissimi Viri, Rogeri Manwood, Militis, Quaestorii Reginalis Capitalis Bareonis Poem by Christopher Marlowe

In Obitum Honoratissimi Viri, Rogeri Manwood, Militis, Quaestorii Reginalis Capitalis Bareonis

Rating: 2.6


NOCTIVAGI terror, ganeonis triste flagellum,
Et Jovis Alcides, rigido vulturque latroni,
Urna subtegitur. Scelerum, gaudete, nepotes!
Insons, luctifica sparsis cervice capillis,
Plange! fori lumen, venerandae gloria legis,
Occidit: heu, secum effoetas Acherontis ad oras
Multa abiit virtus. Pro tot virtutibus uni,
Livor, parce viro; non audacissimus esto
Illius in cineres, cujus tot millia vultus
Mortalium attonuit: sic cum te nuntia Ditis
Vulneret exsanguis, feliciter ossa quiescant,
Famaque marmorei superet monumenta sepulcri.

COMMENTS OF THE POEM
* Sunprincess * 30 August 2015

............beautiful language although I'm not familiar ?

1 3 Reply
READ THIS POEM IN OTHER LANGUAGES
Close
Error Success