Clausa via est, has quae per silvas duxerat
olim,
praeteriere etiam bis septem lustra, viamque
dissolvere hiemes. illam quis credere possit
...
Ex antiqua aliquis, memini, tellure profectus
'stant duo vasta' inquit 'sine trunco e marmore crura
deserto in campo. iuxta haec, vix pulvere tecta,
rupta iacet facies. inamabilia ora tyranni,
...
Formae gaudia neglegas venustae;
reges arma parent: piger quiescas;
non sunt pocula, cum micant, bibenda;
plebs non eloquio tuo docenda est;
...
Anna superba abies per opacas mane vagatur:
mira sedens ramo vaticinatur avis.
'dic mihi, dulcis avis, quando nova nupta vocabor? '
'te cum sex equites ad cava busta ferent.'
...
Omnia praeclari libabam gaudia Maii:
usque novos campos, rura nova usque peto:
en! subito ante oculos, lascivi rector amoris,
aera per nitidum labitur ille puer!
...
'Apta voluptati' iussisse 'palatia fiant'
magnum aiunt Xerxen. ubi tu sanctum, Alphi, fluebas
humanis flumen per non penetrabilia antra
in mare luce carens Phoebi, bis milia quinque
...
I, manibus lapsum de caelo siste cometen,
mandragorae prolem semine gigne tuo,
pande mihi, annorum, qui praeteriere, latebras,
unde sit et satyris ungula fissa, doce,
...
The Way Through The Woods In Latin
Clausa via est, has quae per silvas duxerat
olim,
praeteriere etiam bis septem lustra, viamque
dissolvere hiemes. illam quis credere possit
arboribus nondum positis hic ante fuisse
quam virgulta tegunt, et erica, levesque anemonae?
isse homines quondam solus tu, vilice, cernis
hac, ubi turtur alit prolem, securaque meles
ludit humi recubans. sed siquis inire tenebras
aestivo voluit silvestres vespere, ubi aura
frigora piscosis stagnorum sumit ab undis,
lutraque per ripas cum coniuge sibila mittit
(quippe homines nullis, raro gens visa, timentur
per nemora) , is sentit, rapida ut quatit ungula terram
et dant, contactu tunicae, rorata susurrum
gramina. fertur eques tam certis gressibus illic,
aera per densum volitans, ac sola locorum,
priscam ut nunc etiam clare apparere putares-
sed fuit, has quae per silvas via duxerat olim.